Tekst piosenki:
Polecam sluchanie w sluchawkach.
Nagranie live (na żywo). Organy w kościele Najświętszego Salwatora w Krakowie.
Te Deum laudamus:
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
Tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae Tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum
et unicum Filium;
Sanctum quoque
Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus et Filius.
Tu ad liberandum suscepturus
hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, Tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis Tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati Tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies benedicimus Te;
Et laudamus Nomen Tuum in sæculum,
et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia Tua,
Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in Te.
In Te, Domine, speravi:
non confundar in æternum.
Dodaj adnotację do tego tekstu »
Historia edycji tekstu
Komentarze (0):